PIUS PP. XII

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAECLAROS INTER CHRISTI

SANCTUS SEBASTIANUS, MARTYR, PATRONUS CAELESTIS OMNIUM EX ITALIA
URBANI ORDINIS CUSTODUM, VULGO «VIGILI URBANI», CONSTITUITUR.

Ad perpetuam rei memoriam. — Praeclaros inter Christi martyres, peculiari pietate ardentique studio praecipuum apud fideles locum obtinent milites; quos inter, qui, Diocletiano Imperatore, prout traditur, praetorianae cohortis dux fuit, Sanctus Sebastianus, praefulget maximaque colitur religione. Principi devotus, multo autem magis Christo, Sebastianus, ad Christianos occulte adiuvandos fovendosque, duplex, uti ferunt, idemque illustre subiit martyrium, cuius memoria et in fidelium animis et in operibus arte confectis mansit et nunc quoque pie colitur splendideque fulget. Cui etiam, tamquam Patrono, innumerae tum militum tum civium consociationes, illius exemplo atque christianis virtutibus probe sciteque innixae, se voverunt. Nunc vero, instantibus plurimis Italiae Episcopis urbanique ordinis custodum praepositis nec non dilecto filio Operis Italicis opificibus religiose moraliterque iuvandis, quod compendiosis litteris « O.N.A.R.M.O. » vulgo nuncupatur, Moderatore Generali, Nos submisse instanterque rogamur, ut laudatum Sanctum Sebastianum, Martyrem, omnium ex Italia Urbanorum Custodum caelestem apud Deum Patronum constituere benigne velimus. Nos autem, Romanorum Pontificum, Decessorum Nostrorum, vestigiis inhaerentes, ut praefati Custodes, civilis conformandae societatis disciplinae addicti, grave suum officium fideliter nec non Christiana inspirante pietate valeant explere, huiusmodi precibus annuendum perlibenter censemus. Quapropter, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, omnibus attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Sebastianum, Martyrem, omnium ex Italia urbani ordinis Custodum, quos Italico sermone « Vigili Urbani » vocant, Caelestem apud Deum Patronum, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, praecipuis coetuum Patronis rite competentibus, facimus, constituimus ac declaramus. Contrariis quibuslibet minime obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit attentari.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Maii, anno MDCCCCLVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

Questo è il testo latino, dal sito del Vaticano, del Breve di Pio XII, di venerata memoria, col quale è stabilito che San Sebastiano sia per sempre il Santo Patrono dei Vigili Urbani; oggi ne viene festeggiata, dunque, la ricorrenza con la relativa festa in Piazza Grande ed in Cattedrale con la Santa Messa celebrata da Sua Eccellenza Reverendissima Mons. Antonio Lanfranchi, Arcivescovo Abate di Modena-Nonantola. La prima volta per l’Arcivescovo a Modena ed anche per me…